monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10 > sectio 6 > 11 > 37 > sectio 16 > sectio 14 > sectio 35 > sectio > 48 > tblHarleyMS1775.18r > 2 > sectio 18 > Regum I, 32 > uwbM.p.th.q.1a.290 > ad Corinthios I, 14 > sectio 4 > sectio 3 > 6 > Genesis, 2 > 27
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXVI. Quomodo Athanasius furorem Constantii denuo declinaverit <<<     >>> XXVIII. Quae mala per Georgium in Alexandria gesta sint.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXVII. Quomodo paganis insultantibus futuram tristitiam prophetavit.

1 Ex his et huiusmodi factis ei a Deo praenuntiatis, a paganis et haereticis appellabatur magus. Sermo namque fertur, eo quod aliquando, eo procedente per civitatem, contigerit avolantem corniculam clamitare. Quo facto astans multitudo paganorum, velut mago derogantes, petebant ut eis aperiret quid cornicula illa significaret.
2 Ille vero fertur silentio dixisse subridens: Cras Latina lingua dies ventura significatur. Hoc ergo clamans, tristem vobis crastinum significat diem, per imperatoris Romani iussionem. Et ita contigit ut Athanasii sermo, licet derisus fuerit, venerit ad effectum. Altera namque die principis litterae venerunt ad iudices, iubentes ut pagani sua ingredi non permitterentur ad templa, neque solemnes superstitiones festivitatesque celebrarent.
3 Tunc ergo festivitas eorum venerabilis generalisque destructa est. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 9; edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 549.]
Cassiodorus HOME

bav823.182 bav824.135 bnf1603.89